Przejdź do zawartości

Strona:Jan Sygański - Analekta sandeckie.djvu/87

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została skorygowana.

et malitia hominum, ut bona ecclesiastica, quae ab omni iniuria rapinis et violentia semper libera et immunia esse debeant, iam sint passim insultibus improborum virorum exposita et obnoxia; eisdem enim avaritae stimulis incitati inhiant; ex iis quaestum faciunt, ac ea cultui divino destinata, in prophanos et detestandos usus convertere non formidant, immo id sibi laudi et gloriae ducunt, dum bona spiritualium et Ecclesiae Dei invadunt, diripiunt, subditosque egenos miserandum in modum spoliant et affligunt. Proinde eiusmodi incommodis infuturum obviam ire volentes cupientesque, ut Incollae bonorum Monasterii nostri Scultetiae Kamionka[1] dictae, in Terra Cracoviensi et Districtu Czchowiensi sitae, optima pace fruantur et ab eiusmodi iniuriis vindicentur: quam primum eadem Scultetia in dispositionem nostram post mortem Generosae olim Magdalenae Wielogłowska immediatae possessoris iure optimo inciderat, quam nos postea seu praedecessores nostrae olim Ioanni Bartusz Civi Kasimiriensi, et Honestae Dorotheae coniugi eius legittimae, specialibus literis nostris de data in antiqua Sandecz die quarta Mensis Ianuarii Anno Domini Millesimo quingentesimo octuagesimo secundo ad eorundem coniugum insolidum et singilatim extrema tempora dederamus et concesseramus, decessoresque nostrae Originali Privilegio in se latius obloquente dederant et concesserant.

Nunc vero commendatam habentes tidem et singularem industriam Nobilis Ioannis Piątkowski, mariti recensitae Dorotheae Bartuszowa, de unanimi consensu et voluntate nostra, matura prius super id deliberatione praehabita: eandem Scultetiam dandam ei et concedendam esse duximus, prout hoc presenti diplomate nostro ad ipsius tantum extrema vitae tempora damus, conferimus et concedimus, salvo tamen iure advitalitiali praefatae Dorotheae Bartuszowa uxoris eius quoad vixerit, cum omnibus in genere et specie ad eandem Scultetiam antiquitus spectantibus attinentiis, proventibus, reditibus, fructibusque, cumque omni iure, proprietate, fundo, possessione et usufructu, quemadmodum videlicet eandem Scultetiam praefata olim generosa Magdalena Wielogłowska de Kosmerzow cum suis omnibus pertinentiis, ac etiam dictus olim Ioannes Bartusz cum eadem Dorothea uxore sua pacifice et quiete possidebant, hactenusque eadem commemorata Dorothea possidet et utifruitur. Promittentes verbo nostro irrevocabili ac firma spon-

  1. Ta Kamionka leży w obrębie parafii Ujanowice, w powiecie obecnie limanowskim.